- SANCUS
- SANCUSDeus Sabinorum. Dionys. Halicarn. l. 2. p. 113. Κάτων δὲ Πόρκιος τὸ μὲν ὄνομα τῷ Σαβίνων ἔθνει τεθῆνάι φησιν ἐπὶ Σαβίνου τȏυ Σάγκου, δαίμονος ἐπιχωρίου. Τοῦτον δὲ τὸν Σάγκον ὑπό τινων Πίςτιον καλεῖςθαι Δία. Sil. Italicus l. 8. v. 421. ubi de Sabinis,------ Pars Sancum voce canebantAuctorem gentis.Idem Dionys. l. 4. Ε᾿ν ἱερῷ Διὸς Πιςτίου, ὅν Ρ῾ωμαῖοι Σάγκον καλοῦσιν. Vide Varron. de L. L. l. 4. In Quirinali colle ponitur ab Ovidio aedes Dei Fidii sive Sanci. Sic enim ille Fast. l. 6. v. 213.Quaerebam; Nonas Sanco, Fidione referrem,An tibi, Semo pater: Tunc mihi Sancus ait:Cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo,Nomina terna fero; sic voluêre Cures.Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini;Inque Quirinali constituêre iugo.Sanctus dicitur Propertio l. 4. eleg. 10. v. ult. scil. a sanciendo.Sancte pater salve; cui iam favet aspera Iuno:Sancte, velis libro dexter inesse meo.Hunc quoniam manibus purgatum sanxerat Orbem,Sic anctum Tatiae composuêre Cures.Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. c. 8. ubi de Sabinorum nomine, genere, ac finibus agit. Nic. Lloydius. Adde, quae dicentur, voce Sangus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.